Mors infesta ruens quanvis ex lege parentis moribus instructis (-tus cod.) nulla nocere potest. hoc ergo Marii tumulantur membra sepulcro summi pontificis, cui fuit alma fides. clericus officio, primaevis tonsus ab annis militia exacta dux gregis egit oves. nobilitas generis radians et origo refulgens de fructu meriti nobiliores tenet. ecclesiae ornatus vasis fabricando sacratis et manibus propriis praedia iusta colens. iustitiae cultor, civium fidissima virtus, norma sacerdotum pontificumque decus, cura propinquorum, iusto bonus arbitcr actu, promptus in obsequiis corpore casto dei. humanis dapibus fixo moderamine fultus pascendo inopes se bene pavit ope, ieiunando cibans alios, sibi parcus edendo, horrea composuit quo modo pastor abit pervigil in studiis domini, exorando fidelis nunc habet inde requiem unde caro fessa fuit. quem pietate patrem dulcedinis arva (arma cod.) tuentem amissis terris credimus esse polis.