Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem.
Et in unum Dominum nostrum [-!] Iesum Christum Filium Dei, natum ex Patre unigenitum, hoc est de substantia Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum de Deo vero, natum, non factum, unius substantiae cum Patre (quod graece dicunt homousion) [–!], per quem omnia facta sunt, quae in caelo et in terra,
qui [propter nos homines et] propter nostram salutem descendit, incarnatus est et homo factus est et passus est, et resurrexit tertia die, et ascendit in caelos, venturus iudicare vivos et mortuos.
Et in Spiritum Sanctum.
Eos autem qui dicunt: «erat, quando non erat,» et «antequam nasceretur, non erat,» et «quod de non exstantibus factus est,» vel ex alia, substantia aut essentia, dicentes creatum, aut convertibilem et demutabilem Filium Dei, hos anathematizat catholica et apostolica ecclesia.